Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 5.16.1 Cic. Fam. 5.16.5 (English) >>Cic. Fam. 5.16.6

5.16.4 quod si tuum te desiderium movet, aut si tuarum rerum cogitatione maeres, non facile exhauriri tibi istum dolorem posse universum puto; sin illa te res cruciat, quae magis amoris est, ut eorum, qui occiderunt, miserias lugeas, ut ea non dicam, quae saepissime et legi et audivi, nihil mali esse in morte, ex qua si resideat sensus, immortalitas illa potius quam mors ducenda sit, sin sit amissus, nulla videri miseria debeat quae non sentiatur, hoc tamen non dubitans confirmare possum, ea misceri, parari, impendere rei p., quae qui reliquerit nullo modo mihi quidem deceptus esse videatur. quid est enim iam non modo pudori, probitati, virtuti, rectis studiis, bonis artibus, sed omnino libertati ac saluti loci? non me hercule quemquam audivi hoc gravissimo et pestilentissimo anno adulescentulum aut puerum mortuum, qui mihi non a dis immortalibus ereptus ex his miseriis atque ex iniquissima condicione vitae videretur.

5.16.5 qua re, si tibi unum hoc detrahi potest, ne quid iis, quos amasti, mali putes contigisse, permultum erit ex maerore tuo deminutum. relinquetur enim simplex illa iam cura doloris tui, quae non cum illis communicabitur sed ad te ipsum proprie referetur; in qua non est iam gravitatis et sapientiae tuae, quam tu a puero praestitisti, ferre immoderatius casum incommodorum tuorum, qui sit ab eorum, quos dilexeris, miseria maloque seiunctus. etenim eum semper te et privatis in rebus et publicis praestitisti, tuenda tibi ut sit gravitas et constantiae serviendum. nam, quod adlatura est ipsa diuturnitas, quae maximos luctus vetustate tollit, id nos praecipere consilio prudentiaque debemus.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 5.16.1 Cic. Fam. 5.16.5 (English) >>Cic. Fam. 5.16.6

Powered by PhiloLogic